# Ritchie's Fabulae Faciles 1.213-216

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.213 to 1.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.213

99. MEN ONCE MORE Ulixes autem ubi sensit eam timore perterritam esse, postulavit ut socios suos sine mora in humanam speciem reduceret (certior enim factus erat a deo Mercurio eos in porcos conversos esse); nisi id factum esset, se debitas poenas sumpturum ostendit. Circe his rebus graviter commota ei ad pedes se proiecit, et multis cum lacrimis iure iurando confirmavit se quae ille imperasset omnia facturam. Tum porcos in atrium immitti iussit. Illi dato signo inruerunt, et cum ducem suum agnovissent, magno dolore adfecti sunt quod nullo modo eum de rebus suis certiorem facere poterant. Circe tamen unguento quodam corpora eorum unxit; quo facto sunt omnes statim in humanam speciem reducti. Magno cum gaudio Ulixes suos amicos agnovit, et nuntium ad litus misit, qui reliquis Graecis socios receptos esse diceret. Illi autem his rebus cognitis statim ad domum Circaeam se contulerunt; quo cum venissent, universi laetitiae se dediderunt. 100. AFLOAT AGAIN Postridie eius diei Ulixes ex hac insula quam celerrime discedere in animo habebat. Circe tamen cum haec cognovisset, ex odio ad amorem conversa omnibus precibus eum orare et obtestari coepit ut paucos dies apud se moraretur; qua re tandem impetrata tanta beneficia in eum contulit ut facile ei persuasum sit ut diutius maneret. Postquam tamen totum annum apud Circen consumpserat, Ulixes magno desiderio patriae suae motus est. Sociis igitur ad se convocatis quid in animo haberet ostendit. Ubi tamen ad litus descendit, navem suam tempestatibus tam adflictam invenit ut ad navigandum paene inutilis esset. Hac re cognita omnia quae ad navis reficiendas usui essent comparari iussit, qua in re tantam diligentiam omnes adhibebant ut ante tertium diem opus perfecerint. At Circe ubi omnia ad profectionem parata esse vidit, rem aegre ferebat et Ulixem vehementer obsecrabat ut eo consilio desisteret. Ille tamen, ne anni tempore a navigatione excluderetur, maturandum sibi existimavit, et tempestatem idoneam nactus navem solvit. Multa quidem pericula Ulixi subeunda erant antequam in patriam suam perveniret, quae tamen hoc loco longum est perscribere.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
