# Ritchie's Fabulae Faciles 1.33-40

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.33 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.33

16. A CRUEL DEED Hercules iam adulescens Thebis habitabat. Rex Thebarum, vir ignavus, Creon appellabatur. Minyae, gens bellicosissima, Thebanis finitimi erant. Legati autem a Minyis ad Thebanos quotannis mittebantur; hi Thebas veniebant et centum boves postulabant. Thebani enim olim a Minyis superati erant; tributa igitur regi Minyarum quotannis pendebant. At Hercules civis suos hoc stipendio liberare constituit; legatos igitur comprehendit, atque auris eorum abscidit. Legati autem apud omnis gentis sancti habentur. 17. THE DEFEAT OF THE MINYAE Erginus, rex Minyarum, ob haec vehementer iratus statim cum omnibus copiis in finis Thebanorum contendit. Creon adventum eius per exploratores cognovit. Ipse tamen pugnare noluit, nam magno timore adfectus erat; Thebani igitur Herculem imperatorem creaverunt. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et copias coegit; tum proximo die cum magno exercitu profectus est. Locum idoneum delegit et aciem instruxit. Tum Thebani e superiore loco impetum in hostis fecerunt. Illi autem impetum sustinere non potuerunt; itaque acies hostium pulsa est atque in fugam conversa. 18. MADNESS AND MURDER Post hoc proelium Hercules copias suas ad urbem reduxit. Omnes Thebani propter victoriam maxime gaudebant; Creon autem magnis honoribus Herculem decoravit, atque filiam suam ei in matrimonium dedit. Hercules cum uxore sua beatam vitam agebat; sed post paucos annos subito in furorem incidit, atque liberos suos ipse sua manu occidit. Post breve tempus ad sanitatem reductus est, et propter hoc facinus magno dolore adfectus est; mox ex urbe effugit et in silvas se recepit. Nolebant enim cives sermonem cum eo habere. 19. HERCULES CONSULTS THE ORACLE Hercules tantum scelus expiare magnopere cupiebat. Constituit igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plurimis donis ornatum. Hoc in templo sedebat femina quaedam, nomine Pythia et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, huc venit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
