Latin
1.41 to 1.46
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.41-46
Not analysed yet
20. THE ORACLE'S REPLY Ubi Hercules finem fecit, Pythia primo tacebat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tiryntha ire, et Eurysthei regis omnia imperata facere. Hercules ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo regi se in servitutem tradidit. Duodecim annos crudelissimo Eurystheo serviebat, et duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit; hoc enim uno modo tantum scelus expiari potuit. De his laboribus plurima a poetis scripta sunt. Multa tamen quae poetae narrant vix credibilia sunt. 21. FIRST LABOR: THE NEMEAN LION Primum ab Eurystheo iussus est Hercules leonem occidere qui illo tempore vallem Nemeaeam reddebat infestam. In silvas igitur in quibus leo habitabat statim se contulit. Mox feram vidit, et arcum, quem secum attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae densissima erat, traicere non potuit. Tum clava magna quam semper gerebat leonem percussit, frustra tamen; neque enim hoc modo eum occidere potuit. Tum demum collum monstri bracchiis suis complexus est et faucis eius omnibus viribus compressit. Hoc modo leo brevi tempore exanimatus est; nulla enim respirandi facultas ei dabatur. Tum Hercules cadaver ad oppidum in umeris rettulit; et pellem, quam detraxerat, postea pro veste gerebat. Omnes autem qui eam regionem incolebant, ubi famam de morte leonis acceperunt, vehementer gaudebant et Herculem magno honore habebant. 22. SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA Paulo post iussus est ab Eurystheo Hydram necare. Hoc autem monstrum erat cui novem erant capita. Hercules igitur cum amico Iolao profectus est ad paludem Lernaeam, in qua Hydra habitabat. Mox monstrum invenit, et quamquam res erat magni periculi, collum eius sinistra prehendit. Tum dextra capita novem abscidere coepit; quotiens tamen hoc fecerat, nova capita exoriebantur. Diu frustra laborabat; tandem hoc conatu destitit. Deinde arbores succidere et ignem accendere constituit. Hoc celeriter fecit, et postquam ligna ignem comprehenderunt, face ardente colla adussit, unde capita exoriebantur. Nec tamen sine magno labore haec fecit; venit enim auxilio Hydrae cancer ingens, qui, dum Hercules capita abscidit, crura eius mordebat. Postquam monstrum tali modo interfecit, sagittas suas sanguine eius imbuit, itaque mortiferas reddidit.