# Ritchie's Fabulae Faciles 1.6-13

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.6 to 1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.6

3. PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS Perseus igitur multos annos ibi habitabat, et cum matre sua vitam beatam agebat. At Polydectes Danaen magnopere amabat, atque eam in matrimonium ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec dixit: "Turpe est hanc ignavam vitam agere; iam dudum tu adulescens es. Quo usque hic manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer." 4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT Perseus ubi haec audivit, ex insula discessit, et postquam ad continentem venit, Medusam quaesivit. Diu frustra quaerebat; namque naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervenit. Ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera ascendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum venit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum anguibus omnino contecta erant. Manus etiam ex aere factae erant. 5. THE GORGON'S HEAD Res difficillima erat caput Gorgonis abscidere; eius enim conspectu homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseo dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hoc modo ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce sua caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt, et ubi rem viderunt, ira commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit. 6. THE SEA-SERPENT Post haec Perseus in finis Aethiopum venit. Ibi Cepheus quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, olim offenderat; Neptunus autem monstrum saevissimum miserat. Hoc cottidie e mari veniebat et homines devorabat. Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine Andromeda, virgo formosissima erat. Cepheus ubi haec audivit, magnum dolorem percepit. Volebat tamen civis suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam imperata Hammonis facere constituit.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
