# Ritchie's Fabulae Faciles 1.61-68

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.61 to 1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.61

29. SIXTH LABOR: THE STYMPHALIAN BIRDS Post paucos dies Hercules ad oppidum Stymphalum iter fecit; imperaverat enim ei Eurystheus ut avis Stymphalides necaret. Hae aves rostra aenea habebant et carne hominum vescebantur. Ille postquam ad locum pervenit, lacum vidit; in hoc autem lacu, qui non procul erat ab oppido, aves habitabant. Nulla tamen dabatur appropinquandi facultas; lacus enim non ex aqua sed e limo constitit. Hercules igitur neque pedibus neque lintre progredi potuit. Ille cum magnam partem diei frustra consumpsisset, hoc conatu destitit et ad Volcanum se contulit, ut auxilium ab eo peteret. Volcanus (qui ab fabris maxime colebatur) crepundia quae ipse ex aere fabricatus erat Herculi dedit. His Hercules tam acrem crepitum fecit ut aves perterritae avolarent. Ille autem, dum avolant, magnum numerum earum sagittis transfixit. 30. SEVENTH LABOR: THE CRETAN BULL Tum Eurystheus Herculi imperavit ut taurum quendam ferocissimum ex insula Creta vivum referret. Ille igitur navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, statim solvit. Cum tamen insulae iam appropinquaret, tanta tempestas subito coorta est ut navis cursum tenere non posset. Tantus autem timor animos nautarum occupavit ut paene omnem spem salutis deponerent. Hercules tamen, etsi navigandi imperitus erat, haudquaquam territus est. Post breve tempus summa tranquillitas consecuta est, et nautae, qui se ex timore iam receperant, navem incolumem ad terram appulerunt. Hercules e navi egressus est, et cum ad regem Cretae venisset, causam veniendi docuit. Deinde, postquam omnia parata sunt, ad eam regionem contendit quam taurus vastabat. Mox taurum vidit, et quamquam res erat magni periculi, cornua eius prehendit. Tum, cum ingenti labore monstrum ad navem traxisset, cum praeda in Graeciam rediit. 31. EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE Postquam ex insula Creta rediit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus est, ut equos Diomedis reduceret. Hi equi carne hominum vescebantur; Diomedes autem, vir crudelissimus, illis obiciebat peregrinos omnis qui in eam regionem venerant. Hercules igitur magna celeritate in Thraciam contendit et ab Diomede postulavit ut equi sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules ira commotus regem interfecit et cadaver eius equis obici iussit.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
