Latin
1.69 to 1.74
Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles 1.69-74
Not analysed yet
Ita mira rerum commutatio facta est; is enim qui antea multos cum cruciatu necaverat ipse eodem supplicio necatus est. Cum haec nuntiata essent, omnes qui eam regionem incolebant maxima laetitia adfecti sunt et Herculi meritam gratiam referebant. Non modo maximis honoribus et praemiis eum decoraverunt sed orabant etiam ut regnum ipse susciperet. Ille tamen hoc facere nolebat, et cum ad mare rediisset, navem occupavit. Ubi omnia ad navigandum parata sunt, equos in navi conlocavit; deinde, cum idoneam tempestatem nactus esset, sine mora e portu solvit, et paulo post equos in litus Argolicum exposuit. 32. NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam scientiam rei militaris habebant, et tantam virtutem adhibebant ut cum viris proelium committere auderent. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et cum magna multitudo convenisset, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant. 33. THE GIRDLE IS REFUSED His viris Hercules persuasit, postquam causam itineris exposuit, ut secum iter facerent. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis appulit. Postquam in finis Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit. Proximo igitur die cum copias eduxisset, locum idoneum delegit et hostis ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et non magno intervallo ab Hercule aciem instruxerunt.