# Ritchie's Fabulae Faciles 1.75-82

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles, 1.75 to 1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/contemporary/ritchie-s-fabulae-faciles/1.75

34. THE BATTLE Palus erat non magna inter duo exercitus; neutri tamen initium transeundi facere volebant. Tandem Hercules signum dedit, et ubi paludem transiit, proelium commisit. Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt, et contra opinionem omnium tantam virtutem praestiterunt ut multos eorum occiderint, multos etiam in fugam coniecerint. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur nec magnam virtutem praestabant. Hercules autem cum haec videret, de suis fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus est ut pristinae virtutis memoriam retinerent neu tantum dedecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quibus verbis animos omnium ita erexit ut multi etiam qui vulneribus confecti essent proelium sine mora redintegrarent. 35. THE DEFEAT OF THE AMAZONS Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen ad solis occasum tanta commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem peterent. Multae autem vulneribus defessae dum fugiunt captae sunt, in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules summam clementiam praestitit, et postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit. Tum vero socios ad mare reduxit, et quod non multum aestatis supererat, in Graeciam proficisci maturavit. Navem igitur conscendit, et tempestatem idoneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervenit, ad urbem Troiam navem appellere constituit, frumentum enim quod secum habebat iam deficere coeperat. 36. LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER Laomedon quidam illo tempore regnum Troiae obtinebat. Ad hunc Neptunus et Apollo anno superiore venerant, et cum Troia nondum moenia haberet, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen horum auxilio moenia confecta sunt, nolebat Laomedon praemium quod proposuerat persolvere. Neptunus igitur et Apollo ob hanc causam irati monstrum quoddam miserunt specie horribili, quod cottidie e mari veniebat et homines pecudesque vorabat. Troiani autem timore perterriti in urbe continebantur, et pecora omnia ex agris intra muros compulerant. Laomedon his rebus commotus oraculum consuluit, ac deus ei praecepit ut filiam Hesionem monstro obiceret.

---

Contemporary, Ritchie's Fabulae Faciles. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ritchie.html.
