# Corippi in laud. Iustini 1.19-28

Corippus, Corippi in laud. Iustini, 1.19 to 1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/1.19

VI Quibus verbis Iustinus senatum est adlocutus, postquam solium conscendit imperii . VII Iustinus, magno stipante senatu, in publicum res, populum de emendatione operum ac futuris donis adloquitur. VIII Iustiniani imperatoris syngrapha creditores Iustini vultibus cum lacrimis repraesentant . quibus ille miseratus debitum persolvit avuculi, atque multos criminibus inplicatos a carcerali iubet custodia relaxari. In libro tertio continentur haec. I More patrum Iustinus funus decedentis avunculi regiis opibus exornat, chorique ministerio supremum honorem concelebrans corpus eius aureae tradidit sepulturae . II Post luctum populus pristina laetitia iucundatur, honoris frondibus aedium postes exornat comitque limina, et in laudem Iustini Sophiaeque multiplici clamore persultat. III Egregios apparatus imperialis convivii poëta describit, et in magno deliciarum luxu sobrietatem et temperiem Iustini, conlaudatque avunculi recordationem, nec inter epulas dilectione solita patitur oblivisci . IV De consummatione convivii et pro re publica curis regiae sollicitudinis atque poëtae precibus pro sui carminis perfectione Sapientiam inplorantis. V Exornatur Augusta domus regentis imperio, et accitis proceribus omnis ordo palatinus per officium cultumque disponitur urbis, Romanaque potentia cunctis praeminere gentibus praedicatur. In libro quarto continentur haec,

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
