Latin · Dactylic hexameter
Praefatio.
Corippus, Corippi in laud. Iustini 2
Not analysed yet
deus omnia regna
sub pedibus dedit esse tuis, regesque superbes
subdidit, hostilesque manus decrescere fecit.
illa colubrimodis Avarum gens dura capillis,
horribilis visu crudisque asperrima bellis,
imperio subiecta tuo, servire parata,
in media supplex defusis crinibus aula
exorat pacem, nec fidere milibus audet
tot numerosa suis, Romana lacessere signa.
quis totiens victos numeret per proelia Francos
edomitosque Getas? captos stratosque tyrannos?
Langobardorum populos Gipidumque feroces,
mutua per latos inter se vulnera campos
miscentes feritate sua, cum milite tuto
alternas gentes domini fortuna necaret?
pars inimicorum cecidit tum magna tuorum
perfidia punita sua. nunc Marte peracto
victores victique simul famulantur in aula.
solum excellentem conscendere iussit in arcem
te pater omnipotens, summaque in sede locavit.
mater consilii placidis Vigilantia vestris
semper inest oculis, quamque omni pectore gestas,
alma Augusta, tui consors Sapientia regni.
tu quoque. Iustitiae nomen de nomine sumens,
frena regendorum retines firmissima regum.
nominibus tribus Iris regitur quodcumque movetur.
certatim gentes Romana ad foedera currunt:
principe pro iusto Romanum nomen amatur,
subque pio domino cuncti bene vivere quaerunt.
ille etiam, solis qui se subiactat amicum,
ardua suspiciens minuentis cornua lunae,
noctivagosque colens astrorum consulit ignes,
urguetur terrore tuo, properatque superbum
inclinare caput subiectaque ponere colla.
quid Libycas gentes, quid Syrtica proelia dicam
iam libris completa meis? maiora canendi
tempus adest. senio dextram, pie, porrige fesso.
tu mihi materiam dicendi carminis aptam,
ingenium studiumque dabis. cui vincere fas est
indomitas gentes et barbara subdere regna,
vince meae saevam fortunae, deprecor, iram.
vincere fortunam plus est quam vincere bella.
nudatus propriis et plurima vulnera passus
ad medicum veni, precibus pia pectora pulsans,
ad medicum, verbo pestem qui submovet uno
et sine conposito medicamine vulnera curat.
huic ego sananti, si qua est fiducia servis,
grates semper ago, et pro munere carmina porto.