Latin · Dactylic hexameter
Liber Primus., lines 4.1-4.45
Corippus, Corippi in laud. Iustini 4.1-45
Not analysed yet
Imperii culmen rerum non motibus ullis,
non armis sumptum, non ambitione potitum
auspicio meliore cano. licet omnia nullus
inclita gestorum valeat monumenta piorum
ordinibus numerare suis, tamen utile servis
esse reor mentem dominis aptare fidelem
officio quocumque datur. praecommodo linguam:
vos, divae, date verba, et quae Vigilantia mater
et quae summa regens Sapientia protegis orbem.
vos mihi pro cunctis dicenda ad carmina Musis
sufficitis, vos quaeque latent arcana monetis.
tuque dei genetrix sanctam mihi porrige dextram
et fer opem, quaeso. magni mihi causa laboris
surgit, et invalidos ad pondera tendo lacertos.
urguet amans dominos carmenque inpellit adire
quaestor Anastasius, sancti pars magna senatus.
conpositor morum, iuris legumque sacerdos:
et Thomas, Libyae nutantis destina terrae,
qui lapsam statuit, vitae spem reddidit Afris,
pacem conposuit, bellum sine milite pressit,
vicit consiliis, quos nullus vicerat armis;
nec non magnanimus, meritis et nomine Magnus,
mente placens dominis, sacris rationibus aptus.
rectorum Latii discussor providus orbis;
successorque boni redivivaque gloria Petri
hinc Theodorus adest, patria gravitate magister:
hinc secreta sacrae tractans Demetrius aulae
humentes oculos pressit sopor. haut sine summi
numinis auspicio reor hanc venisse quietem.
signa futurorum sopor ostentare bonorum
venerat ille viro, rerumque arcana docere.
nondum plena quies victos laxaverat artus,
cum virgo superas caeli demissa per auras.
aspectu Clemens et gressu laeta pudico,
purpureas velata comas oculisque benigna,
quantum signa dabant, sacrae Pietatis imago,
divinos stetit ante pedes, dextraque coronam
inposuit, sanctoque caput diademate cinxit,
Augustoque virum circumdans mitis amictu
'te decet hic habitus, regnantum maxime', dixit,
'terribilis princeps et amabilis omnibus idem,
a magno dilecte deo, divalis origo.
en ego laeta tuis occurro prima secundis,
gestorumque tibi felix praenuntia veni.
sustulit haec nox alma patrem. fortissime, surge.