Latin · Dactylic hexameter
Liber Primus., lines 4.143-4.186
Corippus, Corippi in laud. Iustini 4.143-186
Not analysed yet
nunc idem genitor laetus plenusque dierum
funere felici caelestia regna petivit,
te successorem statuens sibi. suscipe gaudens.
in tua iura suum transmisit avunculus orbem.
non te cognatum sanctissimus ille putavit,
sed genitum. te iura vocant, te sustinet aula.
tu decus imperii lumen virtusque Latini.
in te nostra salus, in te spes tota resurgit.
oramus, concede tuis, succede parenti.
rumpe moras, cape dona dei, sceptrisque paternis
utere, et Augustum, quod defuit, accipe nomen'.
talibus orabat sacras vir fidus in aures
hortans et rerum dominis cunctantibus instans:
consensusque sui manifestans vota senatus
creber adorabat dominos, et poplite flexo
plurima divinis supplex dabat oscula plantis,
verbaque narrantis tacite firmabat amici.
ipse autem patris concussus sorte beati
sceptra recusabat lacrimans, largoque rigabat
imbre genas, fletuque viri vestesque madebant.
tantus amor senioris erat. 'desistite'! dixit.
'duram rem petitis, frustraque instatis, amici.
ergo superposita caput hoc ornabo corona,
quando Iustinum tristem decet esse? per orbem
flere libet, patrem res publica perdit et orbis,
non dominum. quem non hominem pietate benigna
continuit, fovit, monuit, nutrivit, amavit?
et tamen innocuo plures voluere nocere.
non caret invidia regni locus. ibo paternas
tristis in exequias: regalia signa recuso'.
talia dicentis pedibus prostrata iacensque
omnis turba simul 'pius es, miserere' perorat
'supplicibus, vir sancte, tuis: succurre periclis.
omnia mox veniente die periisse videbis,
si vacuam vulgus sine principe senserit aulam.
quantumcumque boni moveat dilectio patris,
non sit amor patriae patrio minor. ipse tenere
sceptra tuus moriens te iussit avunculus ore.
aspice quanta fuit nostrae simul urbis et orbis
provida cura seni. pro te deus omnia fecit,
quae fieri voluit. solium conscende paternum,
et rege subiectum, princeps fortissime, mundum.
aurea nascetur vobis regnantibus aetas,
nec mutans dominos Romana videbitur aula'.