# Corippi in laud. Iustini 5.195-243

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Secundus., lines 5.195-5.243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/5.195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/5.195

Romanum imperium corpus bene ponitur unum
conpositum multis, quod fas est dicere, membris.
nos sumus ergo caput solidati corporis huius.
huic sacro capiti facta est Sapientia consors,
quae mihi commissum pariter regat inclita mundum
sede sedens una. vos o mihi proxima membra,
conseripti patres, nostri spes maxima regni,
vos estis pectus, vos brachia verticis huius,
quorum consiliis quorumque laboribus usa
publica res domuit gentes et regna subegit.
summa regendarum cura est mihi credita rerum.
at quia subiectum nostrum est disponere mundum,
nos etiam vobis curas committimus orbis.
adloquimur fidos, et vos hac voce monemus.
inprimis deus est tota virtute colendus,
semper adorandus, semper metuendus, amandus,
omnia qui fecit pulchri miracula mundi.
nos imitatores factoris et omuia dantis,
in quantum natura valet, contendimus esse.
utque deus voluit, propriis caput impero membris.
iustitiam populis generaliter omnibus aequam
et iuris servate modos. disponite plebes,
ut decet imperii veros disponere patres,
utque pedes proprios et membra minora fovete.
non minor est membris cura inpendenda minutis.
obsequium pedibus naturae lege videmus
admotas praebere manus, oculosque ministros
cernimus esse pedum, quibus inferiora tuemur.
ante pedes planate vias. ne temnite partem
magnis officiis summisque laboribus aptam,
qua vehitur totum summo cum vertice corpus.
qui pedibus rectis graditur, mala nulla veretur,
non timet offensam: nescit via recta ruinam.
quin et causa rei cultu est ornanda diurno.
nullus vile putet, quod novit corporis esse.
sit censura patrum, sit disciplina per orbem.
priventur caedes, populorum iurgia cessent.
nullus laedendi pateat locus, usus iniquae
cesset avaritiae. subiectis parcite nostris,
colla superborum confringite. culpa nocentes
puniat ipsa suos, serventur iura quietis.
huc aures totamque, viri, deflectite mentem,
quaeque sit, ex dictis, vestri spes, discite nostris.
agricolae sua rura colunt, cultuque diurno
inplorant fructus, et terram vomere findunt,
dividiturque bonis gratus labor ille colonis,
pars scindit glebas, pars sulcis semina mandat,
pars liquidas deducit aquas hortosque virentes
inrigat, ac tractis satiat pomaria rivis.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
