Latin · Dactylic hexameter
Liber Secundus., lines 5.244-5.295
Corippus, Corippi in laud. Iustini 5.244-295
Not analysed yet
novit culta suos tellus ditare colonos.
sic bene promeritos donis res publica ditat,
terra velut pinguis. cuius spes magna senatus
hic floret virtute, fide, gravitate, rigore.
hanc quicumque colunt, multum mercedis habebunt.
quod fisci est, nullus rapiat. cognoscite fiscum
ventris habere locum, per quem omnia membra cibantur.
venter alit corpus. fuerit si venter inanis,
omnia deficiunt, tenuantur robore membra,
et contracta rigent arentibus ossa medullis.
omnibus sufficiunt sacrati commoda fisci,
ex quibus est commune bonum, commune levamen.
tutetur fiscus iustorum nemine laeso:
quae sua sunt, capiat, quae sunt privata, relinquat.
iustitiam colimus, iustos veneramur. amamus.
hanc commendamus, hanc vos retinere iubemus.
plurima sunt vivo nimium neglecta parente,
unde tot exhaustus contraxit debita fiscus,
reddere quae miseris moti pietate paramus.
quod minus ob senium factumve actumve parentis,
tempore Iustini correctum gaudeat orbis.
nulla fuit iam cura senis: iam frigidus omnis
alterius vitae solo fervebat amore.
in caelum mens omnis erat. iam corporis huius
inmemor hanc mundi faciem transisse putabat.
et licet exhausti vacuarit commoda fisci,
illa tamen sancti mecum est benedictio patris.
quae totum reparare potest et lapsa novare.
nec patimur quemquam sacratum laedere fiscum,
nec laedi quemquam sinimus sub nomine fisci.
utantur cuncti propriis, ac iure fruantur'.
haec postquam princeps tranquillo protulit ore,
pronus adoravit laudans pia dicta senatus,
et summi clamor pervenit in astra favoris.
protinus et magni visit fastigia circi,
cerneret ut laetos populos plebemque moneret
eloquii pietate sui. tunc ordine longo
incedunt summi proceres fulgensque senatus.
ipse inter primos vultu praeclarus honoro
fratris in obsequium gaudens Marcellus abibat,
dispositorque novus sacrae Baduarius aulae,
successor soceri (factus mox curapalati est).
his aetas dispar, sed par votum atque voluntas.
ambo patricii, dilecti principis ambo
fulgebant geminis similes radiantibus astris,
astris, quae caelum flamma meliore perornant,
solaque prolato possunt cum sole videri
stellarum fugiente globo, quando omnia pallent
sidera et adflatas ortum iubar aspicit herbas
atque operit novus astra dies, praenuntius ante
signa dedit cursor, posita de more lacerna
exoritur laetum iucunda per agmina murmur.