# Corippi in laud. Iustini 5.390-430

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Secundus., lines 5.390-5.430. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/5.390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/5.390

gaudia quanta illic, quantus favor! undique laetus
tollitur in caelum populorum clamor ovantum.
mirantur proceres, mirantur talia plebes.
hinc rutili lucent chartis ardentibus ignes,
hinc radiat fulvum concertans ignibus aurum.
hinc chartas flammis subigunt, hinc pondere fusos
exaequant solidos, et lancem pollice pulsant.
tunc sinibus plenis abeunt, quaestuque laborant,
elatisque oculis pro vita principis orant.
largior inventus patre est, clementior idem,
qui virtute animi mentem calcavit habendi,
publica privato cum debita redderet auro
sponte sua, dominus servis miseratus egenis.
priscorum hoc uno vicit novus omnia facto
facta pius princeps. quamvis meliora sequantur,
hoc primum tamen omen erat, quod nullus avorum
Augustos umquam cecinit fecisse priores.
hinc aliud pietatis opus tam grande secutum est.
pro vinctis flentes nuptae venere maritis,
matres pro genitis. nescit servare pudorem
rebus in afflictis ingens dolor. inmemor ibat
turba sui sexus, cultu miserabilis ipso,
per medios populos. postquam venere verendam
Caesaris ante casam, cunctae sua pectora durae
inlidunt terrae. 'pius es, potes omnia' clamant.
'cerne pias lacrimas, miserorum vincula solve.
matribus his natos, his nuptis redde maritos,
omnibus liaec sit laeta dies, tua gaudia princeps
nullus agat tristis. cunctorum crimina dele,
gaudeat ut laetus miti sub principe mundus'.
bas pius aspexit lacrimas, precibusque dolentum
adnuit, et solvi cunctos a crimine iussit
more dei. deus est, cui verbo conpetit uno
iustificare malos mediaque a morte levare.
credite simpliciter: vox haec temeraria non est.
qui facit hoc, deus est: deus est in corde regentum:
principibus princeps quidquid deus imperat, hoc est.
terrarum dominis Christus dedit omnia posse.
ille est omnipotens, hic omnipotentis imago.
plurima praeterea sollemni munere donans,
dimissis populis arcem remeavit in altam.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
