# Corippi in laud. Iustini 6.1-46

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Tertius., lines 6.1-6.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/6.1

Contigit ut princeps Augusti limina tecti,
quamquam festa dies sextam consumpserat horam,
non dulces epulas, non pocula grata petivit,
ni patris primum sanctum et venerabile corpus
ornatum exequiis tumulo mandaret opimis.
ante fores iam pompa fuit, passimque per aulam
porticibus longis stabat cum plebe senatus,
interius flentes famuli, vasa aurea mille,
mille columnarum species, argentea mille,
quae superinpositis inplebant atria ceris,
ordine compta suo, patrum sic more parata.
triste ministerium lata fervebat in aula.
alta superpositis radiabant stramina gemmis,
tempore quas prisco Romana potentia cepit,
quas viridis Nereus, quas protulit Indica tellus.
et quas Memphitica Caesar perduxit ab aula,
quas supplex Cleopatra dedit, cum vincula fratris
frangeret et rupto pallens custode veniret.
ex quibus adversis cernebant fulgura mitti.
sed lumen, non ignis erat. lux undique fulget
aurea conspicui lustrans laquearia tecti.
tura Sabaea cremant, fragrantia mella locatis
infundunt pateris et odoro balsama suco.
centum aliae species unguentaque mira feruntur,
tempus in aeternum sacrum servantia corpus.
supremum patri talem celebravit honorem
Augusto melior Iustinus Caesare princeps.
ut pius ingrediens corpus venerabile vidit,
incubuit lacrimans, atque oscula frigida carpsit
divini patris, verbisque dolentibus inquit.
'nos flemus tristes, mentisque ardore dolemus.
tu, pater, angelicas inter, sanctissime, turmas
laetus abis, positoque deum iam corpore cernis,
et frueris meliore die sub lumine solis.
nox cui nulla subit. salve, pater inclite, salve.
aeternum, pater alme, vale'. non plura moratus
Augusti nutu tolli sublime feretrum
imperat, et tota populus processit ab aula,
maestaque funereas accendunt agmina ceras.
omnis in exequias sexus convenit et aetas.
quis memorare potest tantae miracula pompae?
hinc levitarum venerabilis ordo canentum,
virgineus tonat inde chorus: vox aethera pulsat.
funduntur lacrimae ritu nivis: imbre madebant
cunctorum vestes, proprioque in fonte natabant
manantes oculi, vultusque sinusque rigabant.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
