# Corippi in laud. Iustini 6.298-344

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Tertius., lines 6.298-6.344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/6.298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/6.298

miscuimus pugnas, munitas cepimus urbes,
firmaque diruptis deiecimus oppida muris.
nunc ripas Scythici victor rex contigit Istri,
densaque per latos figens tentoria campos
ad tua nos, princeps, haec splendida moenia misit.
annua praelargi patris solacia vestri
sumere tempus adest. sanctus quae praebuit ille,
vos etiam praebere decet. si foedera pacis
intemerata tibi, si mavis pacta manere,
debita quaerenti transmittes munera regi'.
talia iactantem, nulla commotus in ira,
tranquillus princeps oculis pietate serenis
aspexit iuvenem, placidoque haec edidit ore.
'quantum est legatis concessa licentia fandi,
tantum legatos animo decet esse modestos
et vitae probitate graves; quique ordine possint
scire locis humiles quibus et quibus ora superbi
expediant, nostramque petant quod mitiget iram,
prospiciantque suae poscentes foedera vitae.
quod tua ventosis inflata superbia verbis
iactitat, ignavae mentis deformia nudat.
quid profugos laudas, famaque adtollis inani
extorrem populum? quae fortia regna subegit,
effera gens Avarum proprias defendere terras
non potuit, sedesque suas fugitiva reliquit.
tu velut ignaris falsis rumoribus audes
vana loqui, turpique dolo nova somnia fingis.
quod tibi nunc visum est vestro adsignare labori,
militibus nostris ludo solet esse diurno.
hoc studium dominis, ea sunt sua seria servis.
sanctum hoc imperium toto sic floruit orbe,
bella gerens pacemque tuens. nos more parentum
pacem diligimus? numquam fera bella timemus.
pax est subiectis, pereunt per bella superbi.
parcimus innocuis, sonti non parcimus ulli.
res Romana dei est, terrenis non eget armis.
iure pio vivit: bellum non ingerit ultro,
suscipit inlatum. vel si servire negabunt
ingratae gentes, primum tamen admonet hostes
more gubernandi. monitus qui suscipit istos,
vivit et a nobis meritos expectat honores.
quisquis amat pacem, tutus sub pace manebit:
et qui bella volunt, bellorum clade peribunt.
gens quaecumque ausa est Romana lacessere signa,
horruit extinctas inopino fulmine turmas,
innumeros cecidisse suos, regesque superbos
vidit sub nostris humiles fractosque triumphis.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
