Latin · Dactylic hexameter
Liber Tertius., lines 6.345-6.389
Corippus, Corippi in laud. Iustini 6.345-389
Not analysed yet
ergo signa meis Cagan contraria signis
ferre parat, lituosque mihi camposque minatur
gens Avarum, ni pacta damus? terrore putatis
id nostrum fecisse patrem, miseratus egenis
et profugis quod dona dedit? pietate regendi
hoc facimus, gratisque darf provisa iubemus.
nostra manus larga est, non prodiga: perdere nescit.
iure suas dispensat opes, quo continet orbem.
sponte damus dignis, indignis sponte negamus.
tu numeros numeris et vires viribus audes
exaequare meis. nostris non fidimus armis,
quamquam ductores, numeri fortesque tribuni,
'subiecti reges et gentes rebus abundent
quot caelum guttas mittit, quot litus harenas.
quod super est, unumque meum speciale levamen,
imperii deus est virtus et gloria nostri,
a quo certa salus, sceptrum datur atque potestas;
qui populos Clemens super omnia regna Latinos
constituit, pacemque suam commendat amari;
cuius spe fruimur, cuius virtute superbos
deicimus, cuius populos pietate tuemur;
qui nostros auget mira virtute triumphos.
ipsius laudamus opus solumque timemus;
hunc unum colimus, rerum dominumque fatemur.
cognoscant Avares, quoniam deus omnium hic est.
fastus non patimur. gentes servire volentes
suscipimus, donisque humiles et honore levamus.
quisque suas mensuret opes viresque suorum,
cum quis bella gerat, sub qua spe sumpserit arma.
divinum sibimet plus consulat unde petatur
auxilium. poterint si numina vana potentem
oppugnare deum, si possunt sponte venire
persculpti lapides, surdae mutaeque figurae,
monstraque, quae variis extant conflata metallis,
si caelo tellus bellum movet, arma feretis
vos armis adversa meis. si, barbare, nescis,
quid virtus Romana potest,. antiqua require,
quae proavi, patres et avi potuere Latini.
quid noster senior potuit pater, inscie, disce,
sub quo Vandalici ceciderunt strage tyranni
edomitique Getae, pubes Alamannica, Franci
totque aliae gentes, famosaque regna per orbem
ardua sub nostris flectentia colla triumphis
suscepere iugum, mentes animosque dedere
servitio, nobisque manent ex hoste fideles.