Latin · Dactylic hexameter
Liber Quartus., lines 7.148-7.191
Corippus, Corippi in laud. Iustini 7.148-191
Not analysed yet
qualia fecundi convectant munera campi
agricolae, cum prata virent, plenisque canistris
lilia cana ferunt, mediumque intermicat aurum
floris odoriferi. primordia fertilis anni
ferre domum gaudent, postesque et limina comunt,
et sua placandis nectunt donaria templis.
tunc oratorum geminae facundia linguae
egregias cecinit sollemni munere laudes
consulis Augusti. dignis fortuna favorem
praebuit, et iustis successit gratia dictis.
o fortunati, quibus est ex rebus abundans
laudum materies! quid non laudabile dicunt,
qui vitam, tanti qui principis acta reponunt!
quis fuit ille fragor? tantus favor unde repertus,
tot laudatorum numerus? quibus artibus usi
et quibus ingeniis? quanto conamine nisi
tunc phaleris phaleras et laudibus addere laudes?
non potuere tamen sanctae miracula vitae
ordinibus numerare suis. divina referre
nec virtus hominum nec sensus sufficit ullus.
fontis Niliaci si quisquam aut hauriat undas
et bibat, aut bibulis rivos inducat harenis:
ipse quidem satiatur aquis, satiantur et agri,
si quos ille rigat; fontes et flumina replet,
et praebet largas haurire volentibus undas;
quae circa dominos habemus vota, probamus,
dum canimus colimusque pios, veneramur ovantes.
quos dum laudamus, laudem de laude meremur,
et fruimur maiore bono. nam diva propago
humanae nil laudis eget, sed vota clientum
pensat, devotosque sibi pietate coronat.
fertilis hic Augusta manus felixque videri
plus voluit, nullumque suo praeferre favori.
namque illos donis conscriptis patribus aequos
esse dedit, cum distet honor. vigilantia noctis
hoc meruit carisque favens sapientia Musis.
doctior et princeps novit, quod littera rerum
pars magna est magnusque labor scribentibus instat.
protinus officiis summam tutantibus aulam,
ordinibus propriis et prisco more notatis,
perque scholas turmasque vocans, pia praemia gaudens
praebuit, et fidos opibus ditavit alumnos
pro meritis gradibusque suis. idem inclitus omnes
nutrierat, vivoque etiam genitore regebat.