# Corippi in laud. Iustini 7.192-237

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Quartus., lines 7.192-7.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/7.192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/7.192

natus in imperio, media nutritus in aula
inter alumnorum numeros coetusque fideles,
nomina cunctorum, cunctorum noverat actus,
omnes mitis amans, omnes pietate paterna
semper alens semperque monens. rituque regendi
continet ipse suos nutritque fovetque clientes:
providus ut pastor, longo qui tempore tauros
lanigerosque greges herbosis pavit in agris,
omnia quae posuit taurorum nomina novit;
crescere dilectum gaudet pecus, intrat ovile,
discernit teneros et in unum congregat agnos
nomina nota vocans: audita voce sequuntur.
agnoscunt dominum, pulsantque balatibus auras,
atque avidi sumunt virides, quas adtulit, herbas.
interea populus totas conpleverat aedes,
ornatas nexis diversa ex fronde coronis.
serica per cunctas pendebant vela columnas.
perque arcus vicosque omnes adstabat utraque
parte favens vulgus, palmasque sinusque parabat.
consulis adventum summa tardantis in aula
expectant, penduntque moras, causasque morarum
inquirunt, oculosque omnes ad regia tollunt
limina, processumque Augusti consulis optant:
haut secus ut Libyci terra sitiente coloni
nubila suspiciunt, moto cum fulgura caelo
prima micant, crebroque tonans Notus inplicat aethram,
ruricolum siccos discurrit turba per agros
spe pluviae, mundantque locos, aditusque viarum
librant, et cursus omnes moderantur aquarum,
unde fluant liquidi per prata virentia rivi,
(cogit dura sitis) cumulosque arentis harenae
obiciunt, pinguisque soll declivia claudunt.
postquam opibus fidos consul ditavit alumnos.
Augusto nutu cunctos incedere iussit,
ut populis pia dona daret. praecepta facessunt.
tollitur in magnum divalis sella triumphum
mille ministrorum manibus, gratoque labori
submittunt umeros et loris fortibus aptant
electi iuvenes, aetas quibus omnibus una,
par habitus, par forma fuit, vestisque rubebat
concolor, atque auro lucebant cingula mundo.
incessit laetus praeclara in veste senatus,
pars trabeis, pars compta togis, ut cuique probatus
ordo locum cultumque dabat. divina sequuntur
officia, et primis praeco clamoribus instat
omnibus imperitans sectis procedere turmis.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
