Latin · Dactylic hexameter
Liber Quartus., lines 7.284-7.328
Corippus, Corippi in laud. Iustini 7.284-328
Not analysed yet
cedant cunctorum miracula nota locorum.
inclita praeclarum duo sunt imitantia caelum,
consilio fundata dei, venerabile templum
et Sophianarum splendentia tecta novarum.
principis haec, haec aula dei. deus illud utrumque
glorificavit opus, sed maiestatis honore
plus templum terroris habet, namque ibi probatur,
quam sit ubique deus praesens, simul omnia conplens.
internis oculis illic pia cernitur esse
indivisa manens patris genitique potestas
spiritus et sanctus. substantia creditur una,
tres sunt personae. subsistite! nomina fulgent.
utque pater deus est, genitus deus aequus honore,
spiritus et sanctus pariter deus. ex tribus una
e caelo veniens mundi persona redemptrix
humani generis formam de virgine sumpsit.
sponte sua venit, factorque et conditor orbis
factus homo est, verusque deus non destitit esse.
natus, non factus, plenum de lumine lumen,
una in naturis extans persona duabus,
consimilis deitate patris, hominique profecto
consimilis, sine peccato peccata relaxans,
plurima per populum faciens miracula Christus.
calcavit mortem moriens, vitamque resurgens
vita dedit cunctis in se credentibus. ipse
in caelum ascendens a dextris sedit honoris
aequaevi patris, iudex venturus in orbem
et regnum sine fine tenens. hunc mente fideli
regnator Iustinus amans, trabeatus ab aula
egrediens, templum primum sublime petivit
atque deo grates solita pietate peregit.
plurima votorum sacravit dona suorum,
inmensoque pium ditavit munere templum.
obtulit et ceras, et miti voce petivit
corde humilis, dextraque dei benedictus abivit,
plus exaltatus, plus iustificatus id ipsum,
quod se humilem, stans ante deum, veramque fatetur,
quam retinet pietate, fidem. cum diligit ipse,
diligitur. quem Christus amat rex magnus, amatur.
ipse regit reges, ipse et non subditur ulli.
Iustinus princeps hoc protectore quietus
imperat, hunc ipsum solum spe certus adorat.
ut pius expletis templorum limina votis
liquit, in ingentem vectandus consulis arcem
conscendit gaudens et saeptus lumine sedit.