# Corippi in laud. Iustini 7.49-98

Corippus, Corippi in laud. Iustini, Liber Quartus., lines 7.49-7.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/7.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/corippi-in-laud-iustini/7.49

curvaque percusso longe sonat ascia ligno.
tanta nec Inachides secuerunt robora plebes,
armatas classes ratibus cum mille pararent.
illa prius laetae spectacula praebuit urbi
fabrica. mirantur populi, studioque videndi
omnis concurrens sexus veniebat et aetas.
roboribus flexis teretes curvaverat arcus
artificum praedocta manus, trabibusque cavatis
adfigens tabulas pendentes struxerat aedes,
quattuor informans molem stationibus unam,
buxea populeis aptans capitella columnis
materiaque ipsa bases firmaverat imas:
omnia roboribus sternunt loca plana politis.
eoniungunt tabulas et ferri nexibus artant,
quae pondus strepitusque virum motusque faventis
ferre queant populi. cunctorum terga locorum
alternumque latus conclusit sectile lignum,
undique munimen, decus et tutamina praebens.
disposuere gradus, quis staret in ordine longo
divisum in turmas atque in sua corpora vulgus,
posset ut exertas ad munera tendere palmas,
liberius spectare oculis manibusque favere,
et donis aptare sinus, quae plurima consul
in plebes missurus erat, palmasque capaces
tendere, quo veniens late pluat aureus imber.
ut labor artificum perfecta mole quievit,
atque operis tanti nituit decus, omnia late,
quae modo lignorum squalebant fragmine, mundant,
exornantque locos, et festa fronde coronant
partes quique suas. fixis tabulata virebant
palmarum ramis et amicae pacis olivae.
cuncta triumphalis pendentia culmina laurus
comit et amplectens foliis felicibus ambit.
quos illic ludos, quae feria vulgus habebat!
ludere nunc alios, alios spectare videres
mille voluptatum species. velamina tendunt,
ut loca quaeque decent. ut plus mirentur, obumbrant.
quod vulgo est, vile est: quidquid latet, extat, honorat;
quodque magis tegitur, pretii maioris habetur.
tunc interclusos nulli transire sub arcus
concessum est: cunctis medio via lata patere.
lux octava novo nascentis lumine Christi
in se volventis vestigia flexerat anni;
more suo currens totum conpleverat orbem
circulus alterius referens de fine dierum
principium, teretemque rotam novus ordine mensum
urguebat numerus, totum qua volvitur aevum
et finit sine fine dies, iubar axe sereno
emicuit, votisque pii sese obtulit orbis,
laetificans cunctas felici lumine terras.

---

Corippus, Corippi in laud. Iustini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000789.zip.
