Latin
Book 2, lines 2.415-2.464
Corippus, Iohannis 2.415-464
Not analysed yet
Castra aduersa tenens media in tentoria transit
Indubius sedemque feri petit inde tyranni.
Vmida nox caelo fulgentia sidera reddit
Palantesque polo stellas. nam Cynthia cornu
Iam uacuo, obscurae nec praebens lumina terrae
Aequore mersa fuit: mensis tenuauerat ignes.
Sed non castra ducum noctis sensere tenebras:
Lumina densa focis per campos clara relucent,
Perque altos montes splendet contermina tellus
Ignibus et densae radiant in nubila siluae.
Quis caelum a terris illa discernere posset
Nocte, ferens quae stella nitens, quae flamma fuisset?
Omnia lumen erat. flammis hinc terra coruscat,
Inde polus stellis. quotiens scintilla cucurrit
Igne uolans, sidus labens in nocte putatast.
Quisquis ab aduersis uidit tentoria campis
Inscius, intremuit crescentia sidera credens
Insolite esse polis. errauit nauita campis
Aequoreis nullisque modis cognoscere signa
Tunc ualuit cursusque reflexa puppe negauit.
Peruigil insomnem miles Maurusque trahebat
Armatus noctem. discurrens undique fossas
Circuit, attonita sonitus explorat et aure
Cuncta cauens, ne quis fraudes temptaret in usu.
Noctis et in dubiis inferret proelia castris.
Discurrunt uicibusque suis tentoria seruant
Et uicibus placidum ferrati pectore somnum
Carpunt inque sinus flectentes colla reponunt.
Hi clipeos, pharetras alii ceruicibus aptant
Suppositas, hastasque tenent arcusque. sedentes
Ensibus innixi uultus in pectore curuant.
Somnus et auerso uix tangit lumina cornu
Effugiens: iterumque caput iam iamque remittunt
Nec releuare ualent, oculos clauduntque mouentque,
Sollicitoque cadens quassatur pectore uertex.
Dum uigilant uariantque uices cursuque laborant,
Cetera iam somnos castris secura iuuentus
Pectore carpebat placido. tantum improba Martis
Facta urgent mentes: animos insomnia turbant
Sollicitos uariasque ostendunt nocte figuras.
Miles ut in tenero laxauit membra sopore,
Rore nouo primus madidis mox irruit alis
Somnus et effuso flauerunt pectora cornu,
Castra aliena rapit celsis de montibus absens.
Corpore dormit iners, animo tamen ille laborat
Bella gerens, uincitque trahens aut uulnerat hostem,
Aut uitat clipeo uenientia uulnera cautus
Opposito. nunc diuiditur sensuque manuque,
Nunc utrumque mouet. siluis bellare uidetur
Ipse sibi, nam membra uacant languentia somno.