# Iohannis 3.318-359

Corippus, Iohannis, Book 3, lines 3.318-3.359. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/corippus/iohannis/3.318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/corippus/iohannis/3.318

Te Cellas Vatari miro spectabat amore,
Te Autenti saeuos mactantem uiderat hostes.
Tunc facta est nostrae requies pinguissima terrae.
Non bellum, non praedo rapax, non miles auarus
Rustica tecta subit, temptatur nulla supellex,
Omnia plena bonis: Libyae pax tuta per orbem.
Tunc fecunda Ceres, tunc laetus pampinus uuis,
Pictaque gemmiferis arbor splendebat oliuis.
Miles et in propriis laetatur sedibus insons.
Cultor in omni parte suas plantare nouellas
Coeperat, et ductos iungens ad aratra iuuencos
Arua serebat ouans, placidusque a monte canebat.
Ausus et ad lunam laetus cantare uiator.
Diues opum pax pinguis erat. mercator ubique
Quisque canit. resonant securis carmina terris
Dulcia uoxque leuis. gaudens hinc cantat arator,
Inde uiator ouans. mulcebant ergo Camenae
Et uariis hominum releuabant pectora musis.
Libertas iam plena fuit, sed tempore paruo.
Inuida sunt misero fatorum stamina mundo.
Cur, Lachesis, hominum tenui pendentia filo
Fata tenes? leuiter pellis: iam rumpitur orbis
Fortibus aut aeris referes ferrique catenis
Cuncta mouens terror premeret, non rumperet ira
Iamque nouas melior reparauerat Africa uires
Atque hominum uastare genus mundumque labantem
Coeperat. his nostris ueniens feruebat in oris.
Numquam audita fuit mortis tam tristis imago,
Non orbis nouitate rudis, non tempore Pyrrhae.
Nam miseros monstris conturbans letifer annus
Miscuerat superis manes, seseque uidebant
Vulnera diuinis homines hausisse sagittis,
Tum uarias pestes ima consurgere terra
Aspectusque feros. iam nullus terror acerbis
Mortibus: haud leto metuens sua lumina clausit,
Aetas si qua ruit. lacrimis priuatur amaris
Humanum genus, et plangentia lumina non sunt,
Dum sibi quisque timet. nullus tunc reddidit ullum
Funeris obsequium: sonuit non luctus in orbe,
Non sponsus sponsam fleuit, non nupta maritum,
Nulla parens natos doluit natiue parentem.
O male corda nouam nusquam plangentia mortem!

---

Corippus, Iohannis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CORIPP%7Cioha%7C000.
