Latin
Book 3, lines 3.360-3.408
Corippus, Iohannis 3.360-408
Not analysed yet
Iustitium meruit, sed nullis lumina tectis
Effundunt lacrimas: uilis mors omnibus illa.
Iam Libycis uacuae cessabant ciuibus urbes;
Rarus et in multis domibus uix unus oberrans
Diuitias longa quaerebat lite parentis.
Immeritus iam plenus opum, qui mille parentum
Heres erat. non notus auis patrimonia, fructus,
Argentum uestesque simul flauumque metallum
Abstulit, et tantis impleuit praedia rebus
Insaturus. magnis cumulata est arca sacellis,
Et tamen ardor inops numquam satiatur auaris.
Coniugiis caluere nouis, uiduasque potentes
Accipiunt; nullis uirgo quaesita maritis:
Coniugis ob nummos defuncti quaeritur uxor,
Virginibus dos parua datur; sic tempore diro
Nulla maritales curauit reddere luctus.
Hinc fora cuncta patent, et tristes surgere lites
Incipiunt. saeuit toto discordia mundo
Iurgia saeua mouens. pietas omnino recessit.
Iustitiam nullus compuncta mente secutus.
Inde est quod miseris ira dictante flagella
Omnipotens genitor, dilato tempore nullo,
Addidit et lites cunctis iratus ademit.
Erigit a nostris nascentem finibus hostem.
Hic fratris mortem concussa mente dolebat,
Sed uirtus non ulla fuit qua surgere posset.
Dum tamen occultum conseruat pectore bellum,
Militis innumeras fatum miserabile sensit
Diminuisse manus. gentes non laesit amaras
Martis amica lues: metuens tamen ille cauebat
Ne mala praedatae caperet contagia terrae.
Ast ubi pulsa lues, Martis succedere feruor
Coepit et infandas acies ad bella coegit.
Misit ad extremas Libyae sitientis harenas,
Sole ubi tellurem nimio siccauerat olim
Fulmine deiectus Phaethon, populosque malignos
Edocuit nostrisque impleuit cladibus aures.
Iamque ferae gentes Libycum funduntur in axem.
Raptor ubique furens per nostras currere terras
Et uastare casas ignemque immittere tectis
Incipit et flammis succendere feruidus urbes.
Vt Solomon uidit tantum consurgere bellum,
Romanas acies cunctis de partibus actas
Contrahit, aduersis properans concurrere fatis.
Ilicet infausto mandatur pagina cursu,
Et ruit ecce uolans, aequo non Marte coactus,
Maurorum ductor, miseri Solomonis amicus,
Romanis rebus nimium semperque fidelis
Cusina +Mastracianos secum +uiribus ingens.