Latin
Book 3, lines 3.47-3.90
Corippus, Iohannis 3.47-90
Not analysed yet
Vester Caecilides illa de parte tribunus,
Si iussus coepti referat discrimina belli,
Cuncta docere potest: ciuis quippe omnia nouit
In patria commissa sua, gentesque locosque
Auctoremque mali prisci seu temporis iram."
Praecipitur placidis Liberatus dicere uerbis.
Paruit ille celer, plana sic uoce locutus:
"Nitor, summe ducum, causas narrare malorum
Et iussis parere tuis. dum dicere tempto,
Flamma nocens surgit, gelidus praecordia sanguis
Turbat et attentae uix prodit fabula linguae.
Praecipis ipse meos iterum me ferre labores,
Dum refero saeuum quod pertulit Africa bellum.
Sed quia celsa premunt dominantis iussa magistri,
Hinc procul esto, dolor: magno iam uinceris ausu.
Parendum est iussis humilique pauore sequendum.
Principio geminas iam senserat Africa pestes:
Nunc iterum geminas sentit miseranda ruinas.
Finibus in nostris orta est, quae creuit in orbe,
Impietas. Guenfan miseris est tristis origo
Antala nascente fero. nam tempore prisco
Pax erat in cunctis Libyae tutissima terris.
Gaudebat miseranda nouis ornata coronis
Africa. nectebant flauis gestamen aristis
Agricolae, solitoque rubens in palmite Bacchus
Paxque sua laetam fulgens ornabat oliua.
Vsque ad ter denos Antalae floruit annos
Nascentis, nostrique potens pars maxima mundi
Claruit, ut toto praefulgens Lucifer axe
Stellarum flammas flamma meliore reuincit.
Quae dedit in nostris proles Guenfeia terris,
Summe pater, capiti ipsorum generique reserua.
Paruulus ille feris mox contigit ubera labris,
Terribili monitu iam iam flammante Megaera
Fama uolat metuenda canens. namque Ammonis(==AMMO-NIS) ipse
Templa petit simulata pater. tunc prolis iniquae
Fata tremenda rogans mactat de more profano
Horrida sacra Ioui, tristes et Apollinis aras
Inde petens Phoebi tripodas laurusque requirit.
Funditur horrendis sanguis maestissimus aris,
Omnigenumque pecus mactat uittata sacerdos,
Fata mouens: raptis primum quaesiuit in extis
Inspiciens (series patuit longissima) fibras,
Diraque perpetuis imponit uiscera flammis.