Latin
Book 4, lines 4.420-4.464
Corippus, Iohannis 4.420-464
Not analysed yet
Non tamen his longos tetulit Fortuna labores
Perfidiis, sed laeta ferens meliorque reuisit.
Diligit illa suam fatorum munere Romam.
Hanc propter multos perdens omnino nocentes
Contriuit rebusque dedit sua gaudia nostris.
Profuit insano nomen quid ferre tyranni
Guntarith, Armenia iacuit qui ex caede uolutus?
Nonne epulas inter uel festae pocula mensae
Exsoluit meritas pro fracto foedere poenas?
Quid Stutiam referam profugum, tot partibus orbis
Errantem? dum multa cupit, dum uana requirit,
Nomen habere uolens iniusto Marte tyranni,
Quas Libyae clades, quos gentibus ille furores
Addidit aut quanto maculauit sanguine ferrum?
Tardius ille licet, digna sed morte peremptus
Occubuit crimenque simul poenasque resumpsit.
Cernitis ergo, uiri, quantum Fortuna laboret
Principibus seruare fidem, quantumque secundo
Marte gerat totum Romanis subdere mundum.
Ergo agite, et belli socii ciuesque fideles,
Pandite quisque suas in aperta pericula uires,
Romano de more pii, gentesque malignas
Rumpite. cognoscant populi regesque subacti
Quae rebus uirtus et quae sit gloria in armis.
Cernite sub quantis nutant nunc signa periclis
Et uigilate, uiri. mediis tentoria Mauris
Vallantur. uirtute salus gladioque petenda est.
Coniunctos lateri nostro quos credis amicos
Pacatosque putas, casu speculantur in isto.
Si uictor Romanus erit, famulantur, adorant,
Et sola hos faciet uictrix fortuna fideles
Conceptusque timor. nunc nunc insurgite, ciues.
Haec est quae geminas franget uictoria partes.
Hi gladio pereant, hos uirtus terreat hostes.
Ite, duces, numerosque locis componite uestris
Quisque suos. propriis incedant signa maniplis,
Et bene compositas acies in proelia ferte.'
Dixerat, et saltu sese super ardua terga
Composuit sublatus equi. sonuere uerendi
Arma uiri, cassisque nouo splendore coruscans
Sole repercusso radios in lumina misit,
Loricaeque iubar rutilum per castra cucurrit.
Non aliter nubes conuexi margine caeli
Murmure mota nouo, medium dum tangit Olympum,
Intonat et subito flammas per nubila uibrat.