# De quinta essentia 10

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, UINTA ESSENTIA EST. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/10

Quod ubi sit, nullus sali locus, sicut in spiritu vini probè rectificato: idque ob servidam, quae in eo siccitatem. Itaque quicunque spiritus & molli & flaccido sapore sunt, & sal imbibunt, aquam dominam habent, Acres verò, & sal solventes, aerem & aquam: seculentes autem & penetrabiles, nec sal admittentes, ignem & aerem. Ex his propriis natura & potestas spirituum, causaque imperfectionis eorum innotescit. Verum cum Q. E. omnibus elementis ex aequo scateat, etiam spiritus & corpora suis numeris absolvit, quibuscunque tandem vitiis laborent, modo cum ipsis uniatur. Quod autem hac proprietate caret, proculà Quinta Essentia abest. Sed coadunatio horribile secretum est, eoque paucis cognitum: Donum Dei, itaque non decet me id clarius scribere, solummodo contentum illud exemplo Jesu Christi demonstrasse, qui inter Deum & nos Mediator, suâ in hominem transformatione nos cum Deo univit in sempiternam & immortalem perfectionem. dby nem. O absoluta sapientia! quam incomprehensibilia tua miracula, & consolationis plenae tuae figurae, quas in omnibus in testimonium vitę aeternae, verbique tui venerationem nobis, quasi digito ostendis.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
