# De quinta essentia 11

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/11

CAPUT III. TATis jam superque virtutem & proSprietatem Quintae Essentiae enarravimus, simulque naturam ac defectum spirituum, etiam causam imperfectionis corporum; tum quomodo haec uniantur, & acquirant potestatem alia porrò perficiendi. Mortuo enim & postea defecato corpore, rursusque unito cum spiritu & animâ puris, spiritus utrumque sursum rapit, ita ut paulatim haec omnia aequipolleant: Anima & corpus naturam spiritus, ille vicissim corporis & animae consequitur. Quo facto sic copulantur, ut nulla unquam via separationem admittant. Spiritus facile figitur, id est, in naturam corporis abit: nam corporeum spiritualitatem induit, spiritua2yv tuale vero corporeitatem. Unde jure corpus glorificatum appellatur, quia quaelibet imperfecta corpora, in quae infunditur & penetrat, perficit. Etenim hoc unum est ex maximis arcanis quae misericors ille Deus nobis hic patefecit in salutis nostrae confirmationem, & gloriam absolutissimi amoris in nos per filium suum Jesum Christum collati. Quis non obstupescat, cum mortem & resurrectionem in omnibus deprehendat? O infinita sapientia! quis te satis dignis laudibus evehat?

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
