# De quinta essentia 12

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/12

Nunc ad praxin transimus, quamvis eam supra levi brachio perstrinximus. Philosophi non semper de eadem re loquuti fuerunt, quando quintae essentiae mentionem fecere: Non: Multi enim fugacem illum spiritum, qui in omnibus reperitur, hoc nomine appellarunt, simulac eum ex elementis separarant. Plerique etiam philosophice alienum indigetant: Quin nisi hic spiritus abigatur, nihil occidit aut in elementa reducitur; namque est, ut Philosophi adserunt, adstrigmentum eorum, & creatorum vita: At non talis quinta essentia; quae omnibus morbis medetur.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
