# De quinta essentia 13

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/13

ferè similis est virtute illis, ex quibus extractus, excepto, quod semper sit Mercurialis. Etenim spiritus hic è stipticis sistit fluxum, ex papavere somnum provocat: atque ita de caeteris judicandum. Sed à nonnullis quinta essentia dicitur, & elementorum vita; Cum, quia cuncta, hoc spiritu (qui quoddam est supra elementa) privata, mortua sunt: Tum etiam, quod quatuor elementa rediviva & individuè in eo habitent: Sed subindè ignis, aer & aqua, subindè ignis & aer praevalent, atque terra in intimo sinu latet; quae si industriâ cujusquam ad actum perveniat, deque humiditate aquae triumphet, sic ut ignis & terra foras simul in conspectum prodeant, in veram quintam essentiam transit, omnesque debilitates tollit. Initio enim aquae dominata est in exterioribus. Etfi autem aliqui spiritus sicci videantur prima fronte, in principio tamen aqua fuerunt, elementorumque motu mutati sunt. Caeterum arte etiam nobis induenda est aqua virtute aeris, humorque transferendus in cristallum, siccum, volatile, pellucidum. Deinceps aer melior reddendus efficacia terrae nate; hęc vicissim absolutò calore & potestate ignis exornanda. Atque hoc modo materia omnibus elementorum viribus multiplicanda est, & supra ea esse debet, si morbos eorum fugatura sit.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
