# De quinta essentia 17

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CAPUT V. Q. E. O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/17

Tumcolorem sicca, & solvendo coagulandoque ablue aqua munda, donec aquae fortis acrimonia evanescat. Dehinc justa proportione hauriatur à spiritu, cui ne gutta quidem aqueae humiditaris: putrefiat Philosophice, ita ut amboascendant, atque habebis Q. Essentiam auri, beneficio spiritus vini, ad miracusum usque omnes morbos sanantem, praeditamque quibuscunque ante dictis proprietatibus: Tinctura enim animam, spiritus vini, corpus & spiritum repraesentat: nec ullis unquam mediis divelli possunt. Ergo perfecta quinta essentia. atque sine spiritu non esset quinta essentia, & vel minima eius dosis hominem necaret: ut in praecedentibus dictum. Sed si sublimando tincturam auri, transitum illi ad corpus facias, deim rubifices, & in aqua communi solvas) Aut etiam compendiosius sit, yvcni e5 peran. q. 6 sinimirum corpori auri, evaporatione υι4αλt. on ab aqua forti liberato, sal abluas, mox reverberes, sicut & spiritum; sive tincturam, donec in aqua communi solvantur, tumque simul figas Atque haec est perfectissima & subtilissima via.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
