# De quinta essentia 19

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/19

CAPUT VII. De Quinta Essentia vegeta. bilium. X omnibus, grato odore praeditis Eherbis, spiritum distillabis, cumque aquositate exues. Subtiles autem spiritus praecedent, & sicuri vini spiritus, non guttatim, sed radiolis quampluribus in galeam decidunt: qui cum cessant, stillae quaedam, aut nubecissae aqueae sequuntur, & indicio sunt spiritum transiisse. Itaque deme receptaculum, & è fecibus aut materia, in fundo cucurbitae residua, tincturam extrahe, & solvendo coagulandoque perpuram redde: dehinc spiritum eâ in, tantum reple, ut nihil amplius capiat ascendant, descendant, donec simul transvolent. Id ubi factum, habes perfectam Quintam Essentiam.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
