# De quinta essentia 30

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia, CORNELII DREBBELII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cornelis-jacobszoon-drebbel/de-quinta-essentia/30

Quapropter institui primi mobilis indagare naturam: illud esse existimans principium operum Dei, eoque introitum ad veram naturae cognitionem patere. At quamvis diu hîc maxima diligentia uius sum, nihil tamen omnino huic scientiae idoneum repperi. Itaque dulcem hujus inventionis spem amisi. Nempe omninum rerum natura impossibilitatem propositi mei clamabat. Deindè vero considerans quomodo omnia ex elementis fiant; nutriantur & sustententur, quomodoque ex iis nobis ostendatur aeternitas, & immiortalitas Dei, infinita altitudo & profunditas, laeta lux & tristes tenebrae, caeteraque hujus terrarum orbis miracula, operae pretium me facturum putavi; si eorum naturam investigarem, in quo negotio tempus haud inutiliter trivi. Brevi enim animadverti hanc esse januam ad veram rerum intelligentiam. Idcirco singulari diligentiâ aquam primo aggressus sum, eo animo, ut per varia vascula & fistulas, miris modis inflexas, illam docerem sua ad F sua sponte sursum tendere.

---

Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
