Latin
CORNELII DREBBELII
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed frustra hîc quoque fui. Nam ne unguem quidem latum ascendebat; verum ut natura ejus est, semper deorsum ferebatur. Nihilominus tamen diversos &egregios fonticulos feci, qui aliis atque aliis modis, ratione descensus suae aquę, quam continebant, radiolos aqueos ad tempus eiaculabantur in altitudinem viginti, aut etiam plurium pedûm. At hic motus subito, nisi rursus cadentibus vndis vivificaretur, evanescebat. Quamobrem mellea, quam conceperam, iterum me spes reliquit? eoque inductus sum ut plenissime crederem causam primi mobilis homini omnino inperscrutabilem. Postea verò solerti indagine quaerens abditam illam causam, quae aquam semper deorsum urgeret, tandem eam deprehendi in observatione admirandae ignis, naturae. Quare, serenissime Rex, non parum laetabar, quippè tum demum assequebar quid me eousque in errorem, impulisset, quae causa esset primi mobilis, quomodo caelum, stellae, planetae, o Lγ στ* ——tae, aqua, terra, moverentur: &quâ ratione terra in medio aeris portaretur, aqua instar circuli terram ambiret, atque omnia centrum peterent, excepto igne. Et contra quomodo sol, lunae, cunctaque sydera in caelis pendêrent.