Latin
CORNELII DREBBELII
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 34
Unproofread scanNot analysed yet
Illud est propago vel surculus arboris perpetui mo bilis, insitus verae cognitioni elementorum, scopus rerum indagatoribus serviturus ad sempiternam memoriam, ut intelligant naturae mirabilitatem, &quid eius dono possimus. Paratus sum etiam reliquas demonstrationes ostendere, sperans me eo facto gratam dulcedinem, quae ex abditis rerum causis percipitur, multis praebiturum. Experientia enim me docet nullam vosuptatem verae naturae cognitioni aequiparandam, quoniam monstrat nobis perfectam Dei bonitatem, sapientiam, potentiam. Multi ante me admiranad F miranda jactitarunt, probationem proponentes inauditis vocabulis, &absurdis processibus.