Latin
UINTA ESSENTIA EST
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 5
Unproofread scanNot analysed yet
UINTA ESSENTIA EST Gres aeterna, immutabilis, incombustibilis, ut coelum invincibile, persecta in omnibus elementis: exuberansque (ferè suprà fidem) calore, siccitate, frigore, humiditate. Quando enim calore opus est, eum tribuit, nec (quod maximè mirum) frigiditatem ipsius animadvertimus; sicuti nec calorem, si refrigerium desiderantibus adhibea tur. Caeterum ubi humiditas deficit, eam ad satietatem largitur, siccitas tamen ejus nulla apparet. Atque ita porro se res habet in reliquis elementerum qualitatibus. Propterea quoque quarumlibet infirmitatum pręsens remedium est.