Latin
UINTA ESSENTIA EST
Cornelis Jacobszoon Drebbel, De quinta essentia 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. JAM verò quaeras, qui possibile Q. Essentiam hoc tali vigore praeditam qualem adscribis? Docebo: si eam immittas in spiritum vini, cui omne flegma ademtum, ita ut sal (facilè alioqui in humore solubile) in eo non solvatur, statim mixturam faciet; idque ob exundantem in ipsa humiditatem Licet autem aspectu sicca sit, imo sale magis, nulla tamen hic siccitas apparet. Quod mirum; eò magis quod etiam spiritum coagulat in cristallinum lapidem, fervoremque ei adimit, licet is, nec frigore, nec aliâ quapiam re concrescat. Unde duo resultant adversa, alterum est copiosus eius, cum solvitur, humor: alterum frigida, cum coagulatur, siccitas. Scatens verò calor illius elucescit, si in aquâ commun usque ad satietatem solvatur: eo enim casu, cum vel maximè gelat, etiamsi frigidissimo loco exponatur, non obrigescet unda, quin neque corrumpetur, neque malè olebit in perpetuum. Ex quibus manifestissimè quatuor elementorum demonstratur perfectio. Neque solum hoc fit in vino &aquâ, sed in omnibus imperfectis, quibus hoc tribuit, quod desiderant. Nam si Q.