# Giovanni Cotta (1480-1510) 1.1-57

Cotta, Giovanni Cotta (1480-1510), Lines 1.1-1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cotta/giovanni-cotta-1480-1510/1.1

I
AD MAGNIFICUM DOMINUM MARINUM SANUTUM
PATRONUM OBSERVANTISSIMUM
Magna quod innumeris implere volumina rebus
Pergis et immensam colligis historiam;
Quod reseras tulerint quos Itala regna labores
Et quae vexarit Gallicus arva furor,
Quod mare, terribilis quas Thracius occupet urbes,
Quae Venetus contra fortiter arma ferat,
Denique quod terras ferventia bella per omnes
Prosequere, et scriptis terminus orbis erit:
Grande opus, et cunctis fuerit mirabile saeclis,
Et qui perpetuet tempora nostra labor.
At, Sanute, oneri tanto succumbere virtus
Nescia maiorem quem probat esse viro,
Cum fatum superes aeternaque saecula condas,
Es deus, aut equidem te facis ipse deum.
II
IN PICTURAM URBIS ET AGRI VERONENSIS
Cum sibi Sanutus Veronae grata rogaret
Palladia pingi moenia et arva manu,
Hac tantum tabula cari Dea pressit alumni
Pectora, et his fecit ectypon e protypis.
III
AD VERONAM
Verona, qui te viderit
Et non amarit protinus
Amore perditissimo,
is, credo, se ipsum non amat
Caretque amandi sensibus
Et odit omnes gratias.
IV
EPITAPHIUM QUINTERII
Me longe effigie venustiorem
Narcissi vel Apollinis comati
Parcarum Lachesis nimis severa
Isti Quinterium dedit sepulchro.
Cur non flosculus exeam, requiris,
Cum tantum fuerim puer decorus?
Tellus est nimis arida, o viator,
Nostri facta perustione amoris:
Sed si lacrimulis tuis madescet,
Forsan flos novus ibit e sepulchro.
V
AD LYCORIM
Amo, quod fateor, meam Lycorim,
Ut pulchras iuvenes amant puellas.
Amat me mea, quod reor, Lycoris,
Ut bonae iuvenes amant puellae.
Huic ego, ut semel hanc videre visus
Sese ostendere fixiore ocello,
"Quando, inquam, mea lux, mei laboris
Das mi praemiolum, meique cordis
Tot incendia mitigas, Lycori?"
Hic illa erubuit, simulque risit.
Ridebat simul, et simul pudebat.
Dumque molliculos colens amores
Simul virgineum colit pudorem,
"Quid negem tibi?" dixit, et capillum
Qui pendens levibus vibratur auris
Et formosa vagus per ora ludit,
Hunc secans trepida implicansque in auro,
"Haec fila aurea et aureum capillum
Pignus, inquit, habe meique amoris
Meique ipsius; hoc tuum puellae
Tuae pignore lenias calorem".

---

Cotta, GIOVANNI COTTA (1480-1510). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/cotta.html.
