# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 10.1.15-17

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 10.1.15 to 10.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/10.1.15

Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda rebus; iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingenii profecto dotes erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia suadentibus oraculis credere, et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini, sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi, quem gloriae, statuit. Exspectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano quidquid mortalitas capiebat inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur; sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset. Itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt. VI. Ceterum Babylone,inde enim devertit oratio,corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque copiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri Fortuna esset transitura. Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri exspectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum. Et Perdicca: "Ego quidem", inquit, "anulum, quo ille regni atque imperii vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo vobis. Ceterum, quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum quas egit intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. Proinde, quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori nominique quam primum iusta solvamus haud obliti in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. Tractandum est, commilitones, cogitandumque ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an pluribus, in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu? Sextus mensis est, in quo Roxane praegnans est. Optamus ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleverit. Interim, a quibus regi velitis, destinate." Haec Perdicca.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
