# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 10.1.18-19

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 10.1.18 to 10.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/10.1.18

Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire neminem ait posse mirari; ceterum, exspectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire, nec tempori rerum. Esse a Barsine filium regis: huic diadema dandum. Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere perseverabant, iamque prope ad seditionem pervenerant, Nearcho pervicacius tuente sententiam. Tum Ptolomaeus: "Digna prorsus est soboles", inquit, "quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinae filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captivi! Est cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus? quod iusti illi reges, Dareius et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt. Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, stetur; duces praefectique copiarum his pareant." Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset: neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse cui traderet. Placere igitur summam imperii ad Perdiccam deferri. Nec dubitare quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius quod exspectabat adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat. Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit, et post eos, qui sederant proximi, constitit. At Meleager, unus e ducibus, confirmato animo quem Perdiccae cunctatio erexerat: "Nec di sierint", inquit, "ut Alexandri Fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat. Homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est; et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus exspectat, et iam divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? Si, me Dius Fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex his, quae imperasset, non faciendum esse censerem. Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres." Haec elocutus per medios armatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
