Latin
Book 10
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 10.1.8
Not analysed yet
Tum ille: "Non hercule", inquit, "potest fieri ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim quam retenturus sum. subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos; sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno! nec ut cum militibus meis,iam enim esse desistis,sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis, obliti status eius quem beneficio exuistis meo,digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. En tandem Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent; aurum et argentum oculi ferre non possunt: lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque gladiorum. Hoc cultu nitentes vos accepi, et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, tantorum mox operum fundamenta: quibus tamen,absit invidia,imperium maximae terrarum partis inposui. Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere. Nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt. Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis! quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives. Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege redeuntes; obviam ibunt desertoribus transfugisque. Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis et quantum sine rege valeat exercitus et quid opis in me uno sit." Desiluit deinde frendens de tribunali, et in medium armatorum agmen se inmisit; notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripit, nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.