Latin
Book 3
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 3.1.13
Not analysed yet
VI. Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset,ita enim medicus praedixerat,aegre ferens. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras accipit, quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat: "Bibere perseverem, ut si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro." Diu animo in diversa versato, nulli quid scriptum esset enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso pulvino, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo viso, Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus; tum epistulam Philippum legere iubet, nec a vultu legentis movit oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit, proiectisque amiculo et litteris ante lectum: "Rex", inquit, "semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ore tuo trahitur. Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant." Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: "Si di", inquit, "Philippe, tibi permisissent quo maxime modo velles animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hac epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum." Haec elocutus, dextram Philippo offert.