Latin
3.1.16 to 3.1.17
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 3.1.16-17
Not analysed yet
Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exsilium patria sede mutaverat; secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles, obsignatam anulo cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus ederet: magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit; sed, cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus exspectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Siseni dari iusserat ad aestimandam fidem Barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus. VIII. Iamque Graeci milites, quos Thimodes a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur. Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: "ancipitem fidem et mercede venalem; proditionem imminere, et dividi non ob aliud copias velle quam ut ipsi, in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros." At Dareus, ut erat sanctus et mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: "quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? Neminem stolidum consilium capite luere debere; defuturos enim qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi qui prudentius suaserit." Itaque Graecis nuntiare iubet ipsum quidem benevolentiae illorum gratias agere: "ceterum si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum; fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi. Trahendi vero belli vix ullam esse rationem. Tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias pose servato more maiorum qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent. Iam etiam valetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes." Haec magnificentius iactata quam verius.