Latin
4.1.22 to 4.1.23
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 4.1.22-23
Not analysed yet
VII. Aegyptii olim Persarum opibus infensi,quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant,ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent. Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille, septimo die postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis, ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in cuius praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus autum omne supra octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat, conpositisque rebus ita ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit. Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles arenae iacent, quas ubi vapor solis accendit, fervido solo et urente vestigia, intolerabilis aestus existit; luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes. Haec Aegyptii vero maiora iactabant; sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat. Ergo cum his quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, pacem et ut adiret urbes suas petentes. Ille, donis acceptis amicitiaque coniuncta, destinata exsequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus, nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra. Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi, terram oculis requirebant: nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium; aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente, sive illud deorum munus sive casus fuit, obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium. Enimvero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum, quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt, modico volatu prima signa antecedentes; et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant, cedentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis, vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Coeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum; in meridiem versam Arabes spectant,Trogodytis cognomen est: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit. At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simuos vocant; a septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora, et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant. Incolae nemoris, quom Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima munitio tyrannorum veteres regiam clausit; in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant,hic quoque dei oraculum est; ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. Est et aliud Hammonis nemus; in medio habet fontem: Solis aquam vocant; sub lucis ortum tepida manat; medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit; inclinato in vesperam calescit; media nocte fervida exaestuat; quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. Id quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt. Vmbilico maxime similis est habitus, zmaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus: sequuntur matronae virginesque, patrio more inconditum quoddam carmen canentes quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum.