Latin
Book 5
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 5.1.11
Not analysed yet
III. Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium; Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Vxiorum, et per L stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur. Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. Amne superato, cum VIIII milibus peditum et Agrianis sagittariisque Graecorum mercennariorum, tribus milibus, additis mille Thracum, in regionem Vxiorum pervenit. Finitima susis est et in primam Persidem excurrit, artum inter se et susianos aditum relinquens. Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati, ac post solis occasum iter ingredi iussi. Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut qui turres admoverent extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia, saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen quia rex inter primos constiterat interrogans tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis. Simul admonens, inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites,ut decederet perpellere nequierant,tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit; ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit; magna pars in arcem concessit: inde XXX oratoribus missis ad deprecandum, triste responsum a rege redditur, non esse veniae locum. Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt qui peterent ut ipsa regem mitigaret, haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens. Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit, abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae in qua esset, adicitque metuere sese ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare captivam esse se quam reginam fuisse. Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret quod deprecaretur; petere se ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret; pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari. Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.