# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 5.1.12-13

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, 5.1.12 to 5.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/5.1.12

Vxiorum dein gentem subactam susianorum satrapae contribuit, divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Omni hac regione vastata, tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes abscisas, undique praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum Barbari stabant, de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant, nec singulos modo sed agmina proterebant. Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur. Ira igitur in rabiem versa, eminentia saxa conplexi ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes, conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent Barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias eiecti exercitus angebat. Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus: inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphiliam iter aperuerat; tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat, quam reverti qua venerat. Itaque, signo receptui dato, densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet: XXX fuere stadia, quae remensi sunt. IV. Tum castris undique aperto loco positis non consultare modo quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi. Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet; inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere. Namque Persis ab altero later perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens. Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum; Medus ad mare ad meridiem versus, minor amnis eo quem accepit, evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit floribus vestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo dilabitur, inminentque colles, ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet. His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit; bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. subit animum regis memoria oraculo editae sortis, quippe consulenti responsum erat ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore. Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstraret iter quamvis arduum et praeceps: evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. Tum rex: "Praedem", inquit, "me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces." Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto, cum peditibus, quos advexerat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus M praecipit ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis Barbari credant, ipsum regem in castris esse. Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen: sin autem ipse hostem fefellisset et saltum occupasset, cum trepidantium Barbarorum tumultum exaudisset persequentium regem, id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis. Ipse tertia vigilia, silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo, pergit ad demonstratum iter callium; tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum. Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa, vestigium subinde fallentia, nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes, quam sequebantur. Nox quoque et ignota regio ac dux,incertum an satis fidus,multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam. Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat. Hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati. Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit. Medius erat dies et fatigatis necessaria quies, quippe tantumdem itineris supererat quantum emensi erant, sed minus praecipitis atque ardui. Itaque, refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit; ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago, concursu cavata torrentium, iter ruperat. Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem. Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat: nam, etiam si qua sidera internitebant, continenti fronte tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. Tandem exspectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Evadunt ergo in editum verticem: ex quo hostium statione conspecta, strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus; quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies, integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit. Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur. Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit Barbaris. Vndique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Vt opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et V milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. Sed a custodibus urbis exclusus, consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque, raptim agmine acto, supervenit.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
