# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 5.1.14

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/5.1.14

V. Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediundum erat, iam non hostium sed locorum fraude suspecta. Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate custode pecuniae regiae indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos; expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim; relictis pedestribus copiis, tota nocte cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit. Vici erant in propinquo, quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen, inter pauca fortunae exempla memorandum, regi occurrit. Captivi erant Graeci ad IIII milia fere, quos Pesae vario suppliciorum modo adfecerant. Alios pedibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant; et cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant. Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum, intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Vt vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex, abstersis quas profuderat lacrimis, bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra inde duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant vallo, deliberaturi quid potissimum a rege peterent; cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur: "Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra,quorum nos pudeat magis an paeniteat incertum est,ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus? Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant quam celeriter lacrimae inarescant. Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum est fortunatos semper parem quaerere? Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! Et quota pars nostri tot obire terras potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes, debiles, maiore membrorum parte mulcati, tolerabimus scilicet quae armatos et victores fatigarunt! Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum, an relinquimus? cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentium pignora, cum incertum sit an visuri simus illa quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt." Haec Euctemon.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
