Latin
5.1.28 to 5.1.30
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 5.1.28-30
Not analysed yet
Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat; itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur. XIII. Alexander, audito Darium movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas,oppidum est in Paraetacene ultima,pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. Rex, ducibus convocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque posceret, pedestris acies erant.