Latin
6.1.14 to 6.1.15
Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 6.1.14-15
Not analysed yet
XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darei mortem profugerant, dedens; quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt. Praefectum Tapurorum gentis Phradatem adduxerant; hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis. Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Manapin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit. V. Iamque rex ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. Dextram venienti obtulit rex, quippe et hospes Philippi fuerat cum Ochio regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat. Comiter igitur exceptus: "Tu quidem", inquit, "rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas. Ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum": nonagesimum et quintum annum agebat; novem iuvenes omnes eadem matre geniti patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit, precatus ut tam diu viverent donec utiles Alexandro essent. Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret. Vt deinde castra sunt posita, Graecos quos Artabazus adduxerat convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se quid agendum ipsis foret deliberaturos. Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam quam ipse dedisset habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus, tandem venturos se pollicentur. At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit; ceteri, sicut constituerant, dicioni Alexandri ipsos se permittunt: M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.