# Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt 6.1.16

Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni Libri Qui Supersunt, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/curtius-rufus/historiarum-alexandri-magni-libri-qui-supersunt/6.1.16

Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta; haec sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex, indignatus si una gens posset efficere ne invictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis expedita manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat. Tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, Barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur. Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant; iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt; ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant Barbari. Arbores densae sunt de industria consitae, quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terrae; inde velut ex alia radice laetiores virent trunci. Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt; qui, ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram; itaque occulti ramorum velut laquei perpetua saepe iter cludunt. Vna ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus. Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit; ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis,Bucephalam vocabant,quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat: namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium, et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire quem veheret. Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet, et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. Iam aliquantum altitudinis opus creverat, cum Barbari desperato regionem, quam occupaverant, posse retineri gentem suam dedidere. Rex obsidius acceptis Phradati parere eos iussit.

---

Curtius Rufus, HISTORIARUM ALEXANDRI MAGNI LIBRI QUI SUPERSUNT. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/curtius.html.
